- NATIONES
- NATIONESin Academiis quibusdam, in quas Studiorum seu Academiarum Scholastici dividuntur, in singulis quaternô fere semper definiuntur numerô. Sic Parisiensis IV. Nationibus constat, Franciae, Picardiae, Normanniae et Germaniae, quae olim Angliae dioebatur. Similiter in Privilegiis Academiae Viennensis. in Austria, ab Alberto III. Duce Austriae, concessis A. C. 1384. eadem Universitas in IV. partes, quas solitum est Nationes vocari, ad instar Parisiensis Studu dividitur, in Natlones scilicet Australium, Rhenensium, Ungariae et Saxomum etc. Vide Lambecium Comm. de Biblioth. Casar. l. 2. c. 5. et Historiam nuperam Academiae Parisiensis, laudatos Carolo du Fresne in Glossario. Habet autem Nationum harum quaeliber suas Leges, suam arcam, suos Minisiros, suum Syndicum etc. De Nationbus, in Ordine Equiestri Melitensi, vide supri in voce Lingua. Sed et Romae olim Nationes habitu discretas fuisse, discimus ex Statio l. 4. Sylo. 5. ad Sept. Severum v. 45.NOn sermo Poenus, non habitus tibi,Externa non mens, Italus, Italus:Sunt urbe, Romanisque turmis,Qui Libyam deceant alummi etc.Qua de re multa observata Barthio, quem vide ad h. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.